Giacomo Puccini — Vexilla Regis prodeunt

Vexilla Regis prodeunt; Fulget Crucis mysterium Quo carne carnis conditor Suspensus est patibulo Confixa clavis viscera Tendens manus, vestigia Redemptionis gratia Hic immolata est hostia Quo vulneratus insuper Mucrone diro lanceae Ut nos lavaret crimine Manavit unda et sanguine Impleta sunt quae concinit David fideli carmine Dicendo nationibus: Regnavit a ligno Deus Arbor decora et fulgida Ornata Regis purpura Electa digno stipite Tam sancta membra tangere Beata, cuius brachiis Pretium pependit saeculi: Statera facta corporis Praedam tulitque tartari Fundis aroma cortice Vincis sapore nectare Iucunda fructu fertili Plaudis triumpho nobili Salve, ara, salve, victima De passionis gloria Qua vita mortem pertulit Et morte vitam reddidit O Crux ave, spes unica Hoc Passionis tempore! Piis adauge gratiam Reisque dele crimina Te, fons salutis Trinitas Collaudet omnis spiritus: Quibus crucis victoriam Largiris adde praemium


Other Giacomo Puccini songs:
all Giacomo Puccini songs all songs from 2021