PUBLIUS OVIDIUS NASO — Epistulae Ex Ponto II. I. Germanico

Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi,           languida quo fessi uix uenit aura Noti. Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui:           iam minus hic odio est quam fuit ante locus. Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum          5           uidi fortunae uerba dedique meae. Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,           uelle potest cuiuis haec tamen una dari. Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,           tristitiam poni per sua festa iubent.          10 Denique, quod certus furor est audere fateri,           hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar. Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros,           mixta tenax segeti crescere lappa solet. Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba          15           numen et inuita saepe iuuamur ope. Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili           sunt mea: priuati nil habet illa domus. Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi           incluso mediis est mihi pompa Getis!          20 Indice te didici nuper uisenda coisse           innumeras gentes ad ducis ora sui, quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem,           hospitiis Romam uix habuisse locum. Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante          25           fuderit adsiduas nubilus auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum           cum populi uultu conueniente die atque ita uictorem cum magnae uocis honore           bellica laudatis dona dedisse uiris          30 claraque sumpturum pictas insignia uestes           tura prius sanctis inposuisse focis Iustitiamque sui caste placasse parentis,           illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit, felix adiectum plausibus omen          35           saxaque roratis erubuisse rosis; protinus argento uersos imitantia muros           barbara cum pictis oppida lata uiris fluminaque et montes et in altis proelia siluis           armaque cum telis in strue mixta sua          40 deque tropaeorum quod sol incenderet auro           aurea Romani tecta fuisse fori totque tulisse duces captiuos addita collis           uincula paene hostis quot satis esse fuit. Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt,          45           in quibus et belli summa caputque Bato. Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,           cum uideam mitis hostibus esse deos? Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor           oppida sub titulo nominis isse tui          50 atque ea te contra nec muri mole nec armis           nec satis ingenio tuta fuisse loci. Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,           sint modo uirtuti tempora longa tuae. Quod precor eueniet—sunt quaedam oracula uatum—,          55           nam deus optanti prospera signa dedit. Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces           laeta coronatis Roma uidebit equis maturosque pater nati spectabit honores           gaudia percipiens quae dedit ipse suis.          60 Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque           maxime, dicta tibi uaticinante nota. Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,           sufficiet nostris si modo uita malis, inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas          65           abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. Quae si me saluo dabitur tua laurea templis,           omina bis dices uera fuisse mea.


Other PUBLIUS OVIDIUS NASO songs:
all PUBLIUS OVIDIUS NASO songs all songs from 2015